AQUIMOLA

AQUIMOLA
AQUIMOLA
apud Anastasium Bibliothec. in Leone IV. Hadriano alibique, ut et alios citimae aetatis Scriptores, molendinum est aquaticum, seu mola aquaria, Graece Υ῾δρομύλη, in Gloss. Latino Graec. Aquamulina, Gall.
Moulin a can: cuiusimodi molarum cum nulla occurrat apud Iureconsultos entio, coniecerunt nonnelli, recentius esse inventum. Verum Augusti tempestate, vel paulo ante Augustum, molas aquis actas, Romae in Tiberi primum factas, auctor est Pomponius Sabinus ad Virgilii Moretum. Vide quoque Procopium Gothic. l. 3. Senatorem Var. l. 3. Ep. 31. l. 10. C. de Aquaeduct. l. 11. c. 4. de canone frumentar. Urb. Romae C. Theodos. l. 14. tit. 15. etc. Er quidem Rotarum aquariarum, quarum hodie multus usus in Aquaemulinis et ὑδραλέταις, iam Antipater meminit Epigrammatarius, Ciceroni σύγχρονος, apud Salmas. Lamprid. in Heliogabalo, c. 24. vide infra, ubi de Rotis Aquariis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”